Thesauros Literature Philosophy Timaeus

Timaeus

Timaeus Cicero, Marcus Tullius
37 Iam vero terram, altricem nostram, quae traiecto axi sustinetur, diei noctisque effectricem eandemque custodem, antiquissimam deorum omnium voluit esse eorum, qui intra caelum gignerentur. Lusiones autem deorum et inter ipsos deos concursiones, quaeque in orbibus eorum conversiones quaeque antecessiones eveniant, cumque inter se paene contingant, eorum qui prope copulentur contrariaque regione et pone quos aut ante labantur quibusque temporibus a nostro aspectu oblitescant rursusque emersi terrorem incutiant rationis expertibus, si verbis explicare conemur nullo posito ob oculos simulacro earum rerum, frustra suscipiatur labor. Sed haec satis sint dicta nobis, quaeque de deorum, qui cernuntur quique sunt orti, natura praefati sumus, habeant hunc terminum.
38 Reliquorum autem, quos Graeci dai/monas appellant, nostri, opinor, Lares, si modo hoc recte conversum videri potest, et nosse et enuntiare ortum eorum maius est, quam ut profiteri nos scribere audeamus. Credendum nimirum est veteribus et priscis, ut aiunt, viris, qui se progeniem deorum esse dicebant, itaque eorum vocabula nobis prodiderunt. Nosse autem generatores suos optime poterant, ac difficile factu est a deis ortis fidem non habere, quamquam nec argumentis nec rationibus certis eorum oratio confirmatur; sed quia de suis notis rebus videntur loqui, veteri legi morique parendum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme