Book 3
88
potest autem ulli imperio, quod gloria debet fultum esse et benivolentia sociorum, utile esse odium et infamia?
88
Ego etiam cum Catone meo saepe dissensi; nimis mihi praefracte videbatur aerarium vectigaliaque defendere, omnia publicanis negare, multa sociis, cum in hos benefici esse deberemus, cum illis sic agere, ut cum colonis nostris soleremus, eoque magis, quod illa ordinum coniunctio ad salutem rei publicae pertinebat. Male etiam Curio, cum causam Transpadanorum aequam esse dicebat, semper autem addebat: Vincat utilitas! Potius doceret non esse aequam, quia non esset utilis rei publieae, quam, cum utilem non esse diceret, esse aequam fateretur.
89
Plenusestsextus liber de officiis Hecatonis talium quaestionum: sitne boni viri in maxima caritate annonae familiam non alere.
89
In utramque partem disputat, sed tamen ad extremum utilitate, ut putat, officium dirigit magis quam humanitate.
89
Quaerit, si in mari iactura facienda sit, equine pretiosi potius iacturam faciat an servoli vilis. Hic alio res familiaris, alio ducit humanitas.
89
Si tabulam de naufragio stultus arripuerit, extorquebitne eam sapiens, si potuerit?
89
Negat, quia sit iniurium.
89
Quid? dominus navis eripietne suum?
89
Minime, non plus quam navigantem in alto eicere de navi velit, quia sua sit. Quoad enim perventum est eo, quo sumpta navis est, non domini est navis, sed navigantium.
90
Quid? si una tabula sit, duo naufragi, eique sapientes, sibine uterque rapiat, an alter cedat alteri?