Thesauros Literature Philosophy De Officiis

De Officiis

De Officiis Cicero, Marcus Tullius

Book 3

52 Exoritur Antipatri ratio ex altera parte: Quid ais? tu cum horninibus consulere debeas et servire humanae societati eaque lege natus sis et ea habeas principia naturae, quibus parere et quae sequi debeas, ut utilitas tua communis sit utilitas vicissimque communis utilitas tua sit, celabis homines, quid iis adsit commoditatis et copiae?
52 Respondebit Diogenes fortasse sic: Aliud est celare, aliud tacere; neque ego nune te celo, si tibi non dico, quae natura deorum sit, qui sit finis bonorum, quae tibi plus prodessent cognita quam tritici vilitas; sed non, quicquid tibi audire utile est, idem mihi dicere necesse est.
53 Immo vero, inquiet ille, necesse est, siquidem meministi esse inter homines natura coniunctam societatem.
53 Memini, inquiet ille; sed num ista societas talis est, ut nihil suum cuiusque sit? Quod si ila est, ne vendendum quidem quicquam est, sed donandum.
53 Vides in hac tota disceptatione non illud dici: Quamvis hoc turpe sit, tamen, quoniam expedit, faciam, sed ita expedire, ut turpe non sit, ex altera autem parte, ea re, quia turpe sit, non esse faciendum.
54 Vendat aedes vir bonus propter aliqua vitia, quae ipse norit, ceteri ignorent, pestilentes sint et habeantur salubres, ignoretur in omnibus cubiculis apparere serpentes, male materiatae sint, ruinosae, sed hoc praeter dominum nemo sciat; quaero, si haec emptoribus venditor non dixerit aedesque vendiderit pluris multo, quam se venditurun putarit, num id iniuste aut improbe fecerit.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme