Thesauros Literature Philosophy De Fato

De Fato

De Fato Cicero, Marcus Tullius
34 Quodsi concedatur nihil posse evenire nisi causa antecedente, quid proficiatur, si ea causa non ex aeternis causis apta dicatur? Causa autem ea est, quae id efficit, cuius est causa, ut vulnus mortis, cruditas morbi, ignis ardoris. Itaque non sic causa intellegi debet, ut, quod cuique antecedat, id ei causa sit, sed quod cuique efficienter antecedat, nec, quod in campum descenderim, id fuisse causae, cur pila luderem, nec Hecubam causam interitus fuisse Troianis, quod Alexandrum genuerit, nec Tyndareum Agamemnoni, quod Clytaemnestram. Hoc enim modo viator quoque bene vestitus causa grassatori fuisse dicetur, cur ab eo spoliaretur.
35 Ex hoc genere illud est Ennii: Utinám ne in nemore Pélio secúribus Caesae áccidissent ábiegnae ad terrám trabes! Licuit vel altius: Utinam ne in Pelio nata ulla umquam esset arbor! etiam supra: Utinam ne esset mons ullus Pelius! similiterque superiora repetentem regredi infinite licet. Neve índe navis ínchoandi exórdium Coepísset. Quorsum haec praeterita? Quia sequitur illud: Nam númquam era errans méa domo ecferrét pedem, Medéa, animo aegra, amóre saevo saúcia, †non ut eae res causam adferrent amoris.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme