Thesauros Literature Philosophy De Fato

De Fato

De Fato Cicero, Marcus Tullius
30 Quaedam enim sunt, inquit, in rebus simplicia, quaedam copulata; simplex est: Morietur illo die Socrates; huic, sive quid fecerit sive non fecerit, finitus est moriendi dies. At si ita fatum erit: Nascetur Oedipus Laio, non poterit dici: sive fuerit Laius cum muliere sive non fuerit; copulata enim res est et confatalis; sic enim appellat, quia ita fatum sit et concubiturum cum uxore Laium et ex ea Oedipum procreaturum, ut, si esset dictum: Luctabitur Olympiis Milo et referret aliquis: Ergo, sive habuerit adversarium sive non habuerit, luctabitur, erraret; est enim copulatum luctabitur, quia sine adversario nulla luctatio est. Omnes igitur istius generis captiones eodem modo refelluntur. Sive tu adhibueris medicum sive non adhibueris, convalesces captiosum; tam enim est fatale medicum adhibere quam convalescere. Haec, ut dixi, confatalia ille appellat.
31 Carneades genus hoc totum non probabat et nimis inconsiderate concludi hanc rationem putabat. Itaque premebat alio modo nec ullam adhibebat calumniam; cuius erat haec conclusio: Si omnia antecedentibus causis fiunt, omnia naturali conligatione conserte contexteque fiunt; quod si ita est, omnia necessitas efficit; id si verum est, nihil est in nostra potestate; est autem aliquid in nostra potestate; at, si omnia fato fiunt, omnia causis antecedentibus fiunt; non igitur fato fiunt, quaecumque fiunt.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme