Thesauros Literature Philosophy De Divinatione

De Divinatione

De Divinatione Cicero, Marcus Tullius

Book 2

82 Quae autem est inter augures conveniens et coniuncta constantia? Ad nostri augurii consuetudinem dixit Ennius: Tum tonuit laevum bene tempestate serena. At Homericus Aiax apud Achillem querens de ferocitate Troianorum nescio quid hoc modo nuntiat: Prospera Iuppiter his dextris fulgoribus edit. Ita nobis sinistra videntur, Graiis et barbaris dextra meliora. Quamquam haud ignoro, quae bona sint, sinistra nos dicere, etiamsi dextra sint; sed certe nostri sinistrum nominaverunt externique dextrum, quia plerumque id melius videbatur.
83 Haec quanta dissensio est! Quid? quod aliis avibus utuntur, aliis signis, aliter observant, alia respondent, non necesse est fateri partim horum errore susceptum esse, partim superstitione, multa fallendo?
83 Atque his superstitionibus non dubitasti etiam omina adiungere. Aemilia Paulo Persam perisse, quod pater omen accepit; Caecilia se sororis filiae sedes suas tradere. Iam illa: Favete linguis et praerogativam, omen comitiorum. Hoc est ipsum esse contra se copiosum et disertum. Quando enim ista observans quieto et libero animo esse poteris, ut ad rem gerendam non superstitionem habeas, sed rationem ducem? Itane? si quis aliquid ex sua re atque ex suo sermone dixerit et eius verbum aliquod apte ceciderit ad id, quod ages aut cogitabis, ea res tibi aut timorem adferet aut alacritatem?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme