Book 2
68
At in Lysandri statuae capite Delphis extitit corona ex asperis herbis, et quidem subita. Itane? censes ante coronam herbae extitisse, quam conceptum esse semen? herbam autem asperam credo avium congestu, non humano satu; iam, quicquid in capite est, id coronae simile videri potest. Nam quod eodem tempore stellas aureas Castoris et Pollucis Delphis positas decidisse, neque eas usquam repertas esse dixisti, furum id magis factum quam deorum videtur.
69
Simiae vero Dodonaeae improbitatem historiis Graecis mandatam esse demiror. Quid minus mirum quam illam monstruosissumam bestiam urnam evertisse, sortes dissupavisse? Et negant historici Lacedaemoniis ullum ostentum hoc tristius accidisse! Nam illa praedicta Veientium, si lacus Albanus redundasset isque in mare fluxisset, Romam perituram; si repressus esset, Veios ita aqua Albana deducta ad utilitatem agri suburbani, non ad arcem urbemque retinendam. At paulo post audita vox est monentis, ut providerent, ne a Gallis Roma caperetur; ex eo Aio Loquenti aram in nova via consecratam. Quid ergo? Aius iste Loquens, cum eum nemo norat, et aiebat et loquebatur et ex eo nomen invenit; posteaquam et sedem et aram et nomen invenit, obmutuit? Quod idem dici de Moneta potest; a qua praeterquam de sue plena quid umquam moniti sumus?