Book 2
64
Hunc, ubi tam teneros volucris matremque peremit, Qui luci ediderat, genitor Saturnius idem Abdidit et duro formavit tegmine saxi. Nos autem timidi stantes mirabile monstrum Vidimus in mediis divom versarier aris. Tum Calchas haec est fidenti voce locutus: Quidnam torpentes subito obstipuistis, Achivi? Nobis haec portenta deum dedit ipse creator Tarda et sera nimis, sed fama ac laude perenni. Nam quot avis taetro mactatas dente videtis, Tot nos ad Troiam belli exanclabimus annos; Quae decumo cadet et poena satiabit Achivos. Edidit haec Calchas; quae iam matura videtis. Quae tandem ista auguratio est ex passeribus annorum potius quam aut mensuum aut dierum?
65
Cur autem de passerculis coniecturam facit, in quibus nullum erat monstrum, de dracone silet, qui, id quod fieri non potuit, lapideus dicitur factus? postremo quid simile habet passer annis? Nam de angue illo, qui Sullae apparuit immolanti, utrumque memini, et Sullam, cum in expeditionem educturus esset, immolavisse, et anguem ab ara extitisse, eoque die rem praeclare esse gestam non haruspicis consilio, sed imperatoris.