Thesauros Literature Philosophy De Divinatione

De Divinatione

De Divinatione Cicero, Marcus Tullius

Book 2

63 Nam illud mirarer, si crederem, quod apud Homerum Calchantem dixisti ex passerum numero belli Troiani annos auguratum; de cuius coniectura sic apud Homerum, ut nos otiosi convertimus, loquitur Agamemnon: Ferte, viri, et duros animo tolerate labores, Auguris ut nostri Calchantis fata queamus Scire ratosne habeant an vanos pectoris orsus. Namque omnes memori portentum mente retentant, Qui non funestis liquerunt lumina fatis. Argolicis primum ut vestita est classibus Aulis, Quae Priamo cladem et Troiae pestemque ferebant, Nos circum latices gelidos fumantibus aris Aurigeris divom placantes numina tauris Sub platano umbrifera, fons unde emanat aquai+, Vidimus inmani specie tortuque draconem Terribilem, Iovis ut pulsu penetraret ab ara; Qui platani in ramo foliorum tegmine saeptos Corripuit pullos; quos cum consumeret octo, Nona super tremulo genetrix clangore volabat; Cui ferus inmani laniavit viscera morsu.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme