Book 2
40
Et quidem illi facilius facere possunt; deos enim ipsos iocandi causa induxit Epicurus perlucidos et perflabilis et habitantis tamquam inter duos lucos sic inter duos mundos propter metum ruinarum, eosque habere putat eadem membra, quae nos, nec usum ullum habere membrorum. Ergo hic circumitione quadam deos tollens recte non dubitat divinationem tollere; sed non, ut hic sibi constat, item Stoici. Illius enim deus nihil habens nec sui nec alieni negotii non potest hominibus divinationem inpertire; vester autem deus potest non inpertire, ut nihilo minus mundum regat et hominibus consulat.
41
Cur igitur vos induitis in eas captiones, quas numquam explicetis? Ita enim, cum magis properant, concludere solent: Si di sunt, est divinatio; sunt autem di; est ergo divinatio. Multo est probabilius: non est autem divinatio; non sunt ergo di. Vide, quam temere committant, ut, si nulla sit divinatio, nulli sint di. Divinatio enim perspicue tollitur, deos esse retinendum est.