Thesauros Literature Philosophy De Divinatione

De Divinatione

De Divinatione Cicero, Marcus Tullius

Book 1

108 Quam mox emittat pictis e faucibus currus, Sic exspectabat populus atque ore timebat, Rebus utri magni victoria sit data regni. Interea sol albus recessit in infera noctis. Exin candida se radiis dedit icta foras lux, Et simul ex alto longe pulcherruma praepes Laeva volavit avis. Simul aureus exoritur sol, Cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta Avium, praepetibus sese pulchrisque locis dant. Conspicit inde sibi data Romulus esse priora, Auspicio regni stabilita scamna solumque.
109 Sed ut, unde huc digressa est, eodem redeat oratio: si nihil queam disputare, quam ob rem quidque fiat, et tantum modo fieri ea, quae commemoravi, doceam, parumne Epicuro Carneadive respondeam? Quid, si etiam ratio exstat artificiosae praesensionis facilis, divinae autem paulo obscurior? Quae enim extis, quae fulgoribus, quae portentis, quae astris praesentiuntur, haec notata sunt observatione diuturna. Adfert autem vetustas omnibus in rebus longinqua observatione incredibilem scientiam; quae potest esse etiam sine motu atque inpulsu deorum, cum, quid ex quoque eveniat, et quid quamque rem significet, crebra animadversione perspectum est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme