Book 1
41
Exin compellare pater me voce videtur His verbis: "O gnata, tibi sunt ante gerendae Aerumnae, post ex fluvio fortuna resistet." Haec ecfatus pater, germana, repente recessit Nec sese dedit in conspectum corde cupitus, Quamquam multa manus ad caeli caerula templa Tendebam lacrumans et blanda voce vocabam. Vix aegro tum corde meo me somnus reliquit.”
42
Haec, etiamsi ficta sunt a poe+ta, non absunt tamen a consuetudine somniorum. Sit sane etiam illud commenticium, quo Priamus est conturbatus, quia . máter gravida párere ex se ardentém facem Visást in somnis Hécuba; quo factó pater Rex ípse Priamus sómnio mentís metu Percúlsus curis súmptus suspirántibus Exsácrificabat hóstiis balántibus. Tum cóniecturam póstulat pacém petens, Ut se édoceret, óbsecrans Apóllinem, Quo sése vertant tántae sortes sómnium. Ibi éx oraclo vóce divina édidit Apóllo, puerum, prímus Priamo quí foret Postílla natus, témperaret tóllere; Eum ésse exitium Tróiae, pestem Pérgamo.
43
Sint haec, ut dixi, somnia fabularum, hisque adiungatur etiam Aeneae somnium, quod in nostri Fabii Pictoris Graecis annalibus eius modi est, ut omnia, quae ab Aenea gesta sunt quaeque illi acciderunt, ea fuerint, quae ei secundum quietem visa sunt.
43
Sed propiora videamus. Cuiusnam modi est Superbi Tarquinii somnium, de quo in Bruto Accii loquitur ipse?