Thesauros Literature Philosophy Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia Cicero, Marcus Tullius
98 omnino est amans sui virtus; optime enim se ipsa novit quamque amabilis sit intellegit: ego autem non de virtute nunc loquor, sed de virtutis opinione. virtute enim ipsa non tam multi praediti esse quam videri volunt. hos delectat assentatio, his fictus ad ipsorum voluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam vanam testimonium esse laudum suarum putant. nulla est igitur haec amicitia, cum alter verum audire non volt, alter ad mentiendum paratus est. nec parasitorum in comoediis assentatio faceta nobis videretur, nisi essent milites gloriosi. magnas vero agere gratias Thais mihi? satis erat respondere magnas. ingentis, inquit Semper auget assentator id, quod is, cuius ad voluntatem dicitur, volt esse magnum.
99 quam ob rem, quamquam blanda ista vanitas apud eos valet, qui ipsi illam adlectant et invitant, tamen etiam graviores constantioresque admonendi sunt, ut animadvertant ne callida assentatione capiantur.
99 aperte enim adulantem nemo non videt, nisi qui admodum est excors: callidus ille et occultus ne se insinuet studiose cavendum est. nec enim facillime agnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe assentetur et litigare se simulans blandiatur atque ad extremum det manus vincique se patiatur, ut is, qui illusus sit, plus vidisse videatur. quid autem turpius quam illudi? quod ut ne accidat magis cavendum est: ut me hodie ante omnis comicos stultos sense versaris atque illusseris lautissime!
100 haec enim etiam in fabulis stultissima persona est improvidorum et credulorum senum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme