Thesauros Literature Philosophy Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia Cicero, Marcus Tullius
76 est etiam quaedam calamitas in amicitiis dimittendis non numquam necessaria—iam enim a sapientium familiaritatibus ad volgaris amicitias oratio nostra delabitur. erumpunt saepe vitia amicorum tum in ipsos amicos, tum in alienos, quorum tamen ad amicos redundet infamia. tales igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem dicere audivi, dissuendae magis quam discindendae, nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria exarserit, ut neque rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim alienatio disiunctioque facienda sit.
77 sin autem aut morum aut studiorum commutatio quaedam, ut fieri solet, facta erit, aut in rei publicae partibus dissensio intercesserit (loquor enim iam, ut paulo ante dixi, non de sapientium, sed de communibus amicitiis) cavendum erit ne non solum amicitiae depositae, sed etiam inimicitiae susceptae videantur. nihil enim est turpius quam cum eo bellum gerere, quocum familiariter vixeris. ab amicitia Q. Pompei meo nomine se removerat, ut scitis, Scipio; propter dissensionem autem, quae erat in re publica, alienatus est a collega nostro Metello; utrumque egit graviter ac moderategraviter ac moderate Reid; graviter auctoritate MSS. et offensione animi non acerba.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme