Thesauros Literature Philosophy Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia Cicero, Marcus Tullius
71 ut igitur ei, qui sunt in amicitiae coniunctionisque necessitudine superiores, exaequare se cum inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a suis aut ingenio aut fortuna aut dignitate superari. quorum plerique aut queruntur semper aliquid aut etiam exprobrant, eoque magis si habere se putant quod officiose et amice et cum labore, aliquo suo factum queant dicere. odiosum sane genus hominum officia exprobrantium, quae meminisse debet is, in quem collata sunt, non commemorare qui contulit.
72 quam ob rem, ut ei, qui superiores sunt, submittere se debent in amicitia, sic quodam modo inferiores extollere. sunt enim quidam qui molestas amicitias faciunt cum ipsi se contemni putant—quod non fere contingit nisi eis qui etiam contemnendos se arbitrantur; qui hac opinione non modo verbis, sed etiam operaopera Reid; opere MSS. levandi sunt.
73 tantum autem cuique tribuendum, primum quantum ipse efficere possis, deinde etiam quantum ille, quem diligas atque adiuves, sustinere. non enim neque tu possis, quamvis excellas, omnis tuos ad honores amplissimos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem efficere, fratrem eius Lucium non potuit. quod si etiam possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen quid ille possit sustinere.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme