Thesauros Literature Philosophy Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia Cicero, Marcus Tullius
58 altera sententia est quae definit amicitiam paribus officiis ac voluntatibus. hoc quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum. divitior mihi et affluentior videtur esse vera amicitia nec observare restricte ne plus reddat quam acceperit: neque enim verendum est ne quid excidat aut ne quid in terram defluat aut ne plus aequo quid in amicitiam congeratur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme