55
quid autem stultius quam, cum plurimum copiis facultatibus opibus possint, cetera parare, quae parantur pecunia, equos famulos vestem egregiam vasa pretiosa, amicos non parare, optimam et pulcherrimam vitae, ut ita dicam, supellectilem? etenim cetera cum parant, cui parent nesciunt nec cuius causa laborent; eius enim est istorum quidque qui vicit viribus; amicitiarum sua cuique permanet stabilis et certa possessio, ut etiam si illa maneant, quae sunt quasi dona fortunae, tamen vita inculta et deserta ab amicis non possit esse iucunda. sed haec hactenus.
56
constituendi autem sunt, qui sint in amicitia fines et quasi termini diligendi. De quibus tris video sententias ferri, quarum nullam probo: unam, ut eodem modo erga amicum affecti simus quo erga nosmet ipsos; alteram, ut nostra in amicos benevolentia illorum erga nos benevolentiae pariter aequaliterque respondeat; tertiam, ut, quanti quisque se ipse facit, tanti fiat ab amicis.
57
harum trium sententiarum nulli prorsus assentior. nec enim illa prima vera est, ut, quem ad modum in se quisque, sic in amicum sit animatus. quam multa enim, quae nostra causa numquam faceremus, facimus causa amicorum! precari ab indigno, supplicare, tum acerbius in aliquem invehi insectarique vehementius, quae in nostris rebus non satis honeste, in amicorum fiunt honestissime; multaeque res sunt, in quibus de suis commodis viri boni multa detrahunt detrahique patiuntur, ut eis amici potius quam ipsi fruantur.