24
agrigentinum quidem doctum quendam virum carminibus Graecis vaticinatum ferunt, quae in rerum natura totoque mundo constarent quaeque moverentur, ea contrahere amicitiam, dissipare discordiam. atque hoc quidem omnes mortales et intellegunt et re probant. itaque, si quando aliquod officium exstitit amici in periculis aut adeundis aut communicandis, quis est qui id non maximis efferat laudibus? qui clamores tota cavea nuper in hospitis et amici mei M. Pacuvi nova fabula, cum ignorante rege uter Orestes esset, Pylades Orestem se esse diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat, Orestem se esse perseveraret! stantes plaudebant in re ficta; quid arbitramur in vera facturos fuisse? facile indicabat ipsa natura vim suam, cum homines, quod facere ipsi non possent, id recte fieri in altero iudicarent.
24
hactenus mihi videor de amicitia quid sentirem potuisse dicere; si quae praeterea sunt—credo autem esse multa—ab eis, si videbitur, qui ista disputant, quaeritote.
25
FANNIUS. Nos autem a te potius. quamquam etiam ab istis saepe quaesivi et audivi non invitus equidem, sed aliud quoddam filum orationis tuae.
25
SCAEVOLA. Tum magis id diceres, Fanni, si nuper in hortis Scipionis, cum est de re publica disputatum, affuisses. qualis tum patronus iustitiae fuit contra accuratam orationem Phili!
25
FANNIUS. Facile id quidem fuit iustitiam iustissimo viro defendere.
25
SCAEVOLA. Quid? amicitiam nonne facile ei, qui ob eam summa fide, constantia iustitiaque servatam maximam gloriam ceperit?