Thesauros Literature Philosophy Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia

Laelius De Amicitia Cicero, Marcus Tullius
20 est enim amicitia nihil aliudnihil aliud Müller; nil unquam Reid; quicquam Halm’s MSS. nisi omnium divinarum humanarumque rerum cum benevolentia et caritate consensio, qua quidem haud scio an excepta sapientia nil quicquam melius homini sit a dis immortalibus datum. divitias alii praeponunt, bonam alii valetudinem, alii potentiam, alii honores, multi etiam voluptates. beluarum hoc quidem extremum, illa autem superiora caduca et incerta, posita non tam in consiliis nostris quam in fortunae temeritate. qui autem in virtute summum bonum ponunt, praeclare illi quidem, sed haec ipsa virtus amicitiam et gignit et continet, nec sine virtute amicitia esse ullo pacto potest.
21 iam virtutem ex consuetudine vitae nostrae sermonisque nostri interpretemur nec eam, ut quidam docti, verborum magnificentia metiamur, virosque bonos eos qui habentur numeremus—Paulos Catones Gallos Scipiones Philos—his communis vita contenta est; eos autem omittamus, qui omnino nusquam reperiuntur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme