Thesauros Literature Philosophy De Senectute

De Senectute

De Senectute Cicero, Marcus Tullius
14 sua enim vitia insipientes et suam culpam in senectutem conferunt, quod non faciebat is, cuius modo mentionem feci, Ennius: sic ut fortis equus, spatio qui saepe supremo vicit Olympia, nunc senio confectus quiescit. equi fortis et victoris senectuti comparat suam; quem quidem probe meminisse potestis; anno enim undevicesimo post eius mortem hi consules, T. Flamininus et M'. Acilius, facti sunt; ille autem Caepione et Philippo iterum consulibus mortuus est, cum ego quinque et sexaginta annos natus legem Voconiam magna voce et bonis lateribus suasissem.suasissem other Mss.; suasisset P; suasi sed Forch., Müller. Annos septuaginta natus, tot enim vixit Ennius, ita ferebat duo quae maxima putantur onera, paupertatem et senectutem, ut eis paene delectari videretur.
15 etenim, cum complector animo, quattuor reperio causas cur senectus misera videatur: unam, quod avocet a rebus gerendis; alteram, quod corpus faciat infirmius; tertiam, quod privet omnibus fere voluptatibus; quartam, quod haud procul absit a morte. earum, si placet, causarum quanta quamque sit iusta una quaeque videamus.
15 A rebus gerendis senectus abstrahit. quibus? An eis, quae iuventute geruntur et viribus? nullaene igitur res sunt seniles, quae vel infirmis corporibus animo et mente administrentur? nihil ergo agebat Q. Maximus, nihil L. Paulus, pater tuus, socer optimi viri fili mei? ceteri senes, Fabricii Curii Coruncanii, cum rem publicam consilio et auctoritate defendebant, nihil agebant?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme