Thesauros Literature Philosophy De Senectute

De Senectute

De Senectute Cicero, Marcus Tullius
83 equidem efferor studio patres vestros quos colui et dilexi videndi, neque vero eos solum convenire aveo, quos ipse cognovi, sed illos etiam, de quibus audivi et legi et ipse conscripsi; quo quidem me proficiscentem haud sane quid facile retraxerit, nec tamquam Peliam recoxerit. et si quis deus mihi largiatur ut ex hac aetate repuerascam et in cunis vagiam, valde recusem, nec vero velim quasi decurso spatio ad carceres a calce revocari.
84 quid habet enim vita commodi? quid non potius laboris? sed habeat sane; habet certe tamen aut satietatem aut modum. non libet enim mihi deplorare vitam, quod multi et ei docti saepe fecerunt, neque me vixisse paenitet, quoniam ita vixi, ut non frustra me natum existimem, et ex vita ita discedo tamquam ex hospitio, non tamquam e domo; commorandi enim natura devorsorium nobis, non habitandi dedit.
84 O praeclarum diem cum in illud divinum animorum concilium coetumque proficiscar cumque ex hac turba et colluvione discedam! proficiscar enim non ad eos solum viros, de quibus ante dixi, verum etiam ad Catonem meum, quo nemo vir melior natus est, nemo pietate praestantior, cuius a me corpus est crematum, quod contra decuit ab illo meum, animus vero non me deserens sed respectans, in ea profecto loca discessit quo mihi ipsi cernebat esse veniendum. quem ego meum casum fortiter ferre visus sum, non quo aequo animo ferrem, sed me ipse consolabar existimans non longinquum inter nos digressum et discessum fore.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme