Thesauros Literature Philosophy De Senectute

De Senectute

De Senectute Cicero, Marcus Tullius
72 senectutis autem nullus est certus terminus, recteque in ea vivitur, quoad munus offici exsequi et tueri possit mortemque contemnere, ex quo fit ut animosior etiam senectus sit quam adulescentia et fortior. hoc illud est, quod Pisistrato tyranno a Solone responsum est, cum illi quaerenti qua tandem re fretus sibi tam audaciter obsisteret respondisse dicitur senectute. sed vivendi est finis optimus, cum integra mente certisque sensibus opus ipsa suum eadem quae coagmentavit natura dissolvit. ut navem, ut aedificium idem destruit facillime qui construxit, sic hominem eadem optime quae conglutinavit natura dissolvit. iam omnis conglutinatio recens aegre, inveterata facile divellitur.
72 ita fit ut illud breve vitae reliquum nec avide appetendum senibus nec sine causa deserendum sit;
73 vetatque Pythagoras iniussu imperatoris, id est dei, de praesidio et statione vitae decedere. Solonis quidem sapientis est elogium, quo se negat velle suam mortem dolore amicorum et lamentis vacare. volt, credo, se esse carum suis. sed haud scio an melius Ennius: nemo me lacrumis decoret, neque funera fletu faxit. non censet lugendam esse mortem, quam immortalitas consequatur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme