Thesauros Literature Philosophy De Senectute

De Senectute

De Senectute Cicero, Marcus Tullius
64 multa in nostronostro BS, Reid, Bennett,; vestro L2, Müller, Mommsen. collegio praeclara, sed hoc, de quo agimus, in primis, quod, ut quisque aetate antecedit, ita sententiae principatum tenet, neque solum honore antecedentibus, sed eis etiam, qui cum imperio sunt, maiores natu augures anteponuntur. quae sunt igitur voluptates corporis cum auctoritatis praemiis comparandae? quibus qui splendide usi sunt, ei mihi videntur fabulam aetatis peregisse nec tamquam inexercitati histriones in extremo actu corruisse.
65 At sunt morosi et anxii et iracundi et difficiles senes. si quaerimus, etiam avari; sed haec morum vitia sunt, non senectutis. ac morositas tamen et ea vitia, quae dixi, habent aliquid excusationis, non illius quidem iustae, sed quae probari posse videatur: contemni se putant, despici, illudi; praeterea in fragili corpore odiosa omnis offensio est; quae tamen omnia dulciora fiunt et moribus bonis et artibus, idque cum in vita tum in scaena intellegi potest ex eis fratribus qui in Adelphis sunt. quanta in altero diritas, in altero comitas! Sic se res habet: ut enim non omne vinum, sic non omnis natura vetustate coacescit. severitatem in senectute probo, sed eam, sicut alia, modicam; acerbitatem nullo modo; avaritia vero senilis quid sibi velit, non intellego.
66 Potest enim quicquam esse absurdius quam, quo viae minus restet, eo plus viatici quaerere?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme