Thesauros Literature Philosophy De Senectute

De Senectute

De Senectute Cicero, Marcus Tullius
57 quid de pratorum viriditate aut arborum ordinibus aut vinearum olivetorumve specie plura dicam? brevi praecidam. agro bene culto nihil potest esse nec usu uberius nec specie ornatius, ad quem fruendum non modo non retardat, verum etiam invitat atque allectat senectus. ubi enim potest illa aetas aut calescere vel apricatione melius vel igni, aut vicissim umbris aquisve refrigerari salubrius? sibi habeant igitur arma,
58 sibi equos, sibi hastas, sibi clavam et pilam, sibi natationesnatationes Mss.; venationes Reid. atque cursus; nobis senibus ex lusionibus multis talos relinquant et tesseras; id ipsum utut Reid, Bennett; utrum codd., Müller, Moore; unum P lubebit, quoniam sine eis beata esse senectus potest.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme