Thesauros Literature Philosophy De Senectute

De Senectute

De Senectute Cicero, Marcus Tullius
48 quod si istis ipsis voluptatibus bona aetas fruitur libentius, primum parvulis fruitur rebus, ut diximus, deinde eis, quibus senectus, etiam si non abunde potitur, non omnino caret. ut Turpione Ambivio magis delectatur qui in prima cavea spectat, delectatur tamen etiam qui in ultima, sic adulescentia voluptates propter intuens magis fortasse laetatur, sed delectatur etiam senectus, procul eas spectans, tantum quantum sat est.
49 At illa quanti sunt, animum tamquam emeritis stipendiis libidinis ambitionis, contentionum inimicitiarum, cupiditatum omnium secum esse secumque, ut dicitur, vivere! si vero habet aliquod tamquam pabulum studi atque doctrinae, nihil est otiosa senectute iucundius. videbamus mori before videbamus in the MSS., omitted by most editors. For mori Bennett conjectured exerceri, cf. infra § 50. in studio dimetiendi paene caeli atque terrae Gallum familiarem patris tui, Scipio. quotiens illum lux noctu aliquid describere ingressum, quotiens nox oppressit cum mane coepisset! quam delectabat eum defectiones solis et lunae multo ante nobis praedicere!
50 quid in levioribus studiis, sed tamen acutis? quam gaudebat Bello suo Punico Naevius, quam Truculento Plautus, quam Pseudolo! vidi etiam senem Livium, qui, cum sex annis ante quam ego natus sum fabulam docuisset Centone Tuditanoque consulibus, usque ad adulescentiam meam processit aetate.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme