44
quorsum igitur tam multa de voluptate? quia non modo vituperatio nulla, sed etiam summa laus senectutis est, quod ea voluptates nullas magno opere desiderat. caret epulis exstructisque mensis et frequentibus poculis. caret ergo etiam vinulentia et cruditate et insomniis. sed si aliquid dandum est voluptati, quoniam eius blanditiis non facile obsistimus, divine enim Plato escam malorum appellat voluptatem quod ea videlicet homines capiantur ut pisces, quamquam immoderatis epulis caret senectus, modicis tamen conviviis delectari potest. C. Duellium M. F., qui Poenos classe primus devicerat, redeuntem a cena senem saepe videbam puer; delectabatur cereocereo Manutius, Mommsen; crebro MSS. funali et tibicine, quae sibi nullo exemplo privatus sumpserat: tantum licentiae dabat gloria.
45
sed quid ego alios? ad me ipsum iam revertar. primum habui semper sodalis—sodalitates autem me quaestore constitutae sunt sacris Idaeis Magnae Matris acceptis—epulabar igitur cum sodalibus, omnino modice, sed erat quidam fervor aetatis, qua progrediente omnia fiunt in dies mitiora. neque enim ipsorum conviviorum delectationem volup- tatibus corporis magis quam coetu amicorum et sermonibus metiebar; bene enim maiores accubitionem epularem amicorum, quia vitae coniunctionem haberet, convivium nominaverunt, melius quam Graeci, qui hoc idem tum compotationem, tum concenationem vocant, ut, quod in eo genere minimum est, id maxime probare videantur.