34
ne sintne sint R, Reid; non sunt LBIS, Müller. in senectute vires: ne postulantur quidem vires a senectute. ergo et legibus et institutis vacat aetas nostra muneribus eis quae non possunt sine viribus sustineri. itaque non modo quod non possumus, sed ne quantum possumus quidem cogimur.
35
At multi ita sunt imbecilli senes, ut nullum offici aut omnino vitae munus exsequi possint. At id quidem non proprium senectutis vitium est, sed commune valetudinis. quam fuit imbecillus P. Africani filius, is qui te adoptavit, quam tenui aut nulla potius valetudine! quod ni ita fuisset, alterum illud exstitisset lumen civitatis; ad paternam enim magnitudinem animi doctrina uberior accesserat. quid mirum igitur in senibus, si infirmi sunt aliquando, cum id ne adulescentes quidem effugere possint?
35
resistendum, Laeli et Scipio, senectuti est eiusque vitia diligentia compensanda sunt, pugnandum tamquam contra morbummorbum Mss.; morborum Müller. sic contra senectutem, habenda ratio valetudinis,