Thesauros Literature Philosophy De Senectute

De Senectute

De Senectute Cicero, Marcus Tullius
33 At minus habeo virium quam vestrum utervis. ne vos quidem T. Ponti centurionis viris habetis: num idcirco est ille praestantior? moderatio modo virium adsit et tantum quantum potest quisque nitatur, ne ille non magno desiderio tenebitur virium. olympiae per stadium ingressus esse Milo dicitur, cum umeris sustineret bovem: utrum igitur has corporis an Pythagorae tibi malis viris ingeni dari? Denique isto bono utare, dum adsit, cum absit, ne requiras: nisi forte adulescentes pueritiam, paulum aetate progressi adulescentiam debent requirere. cursus est certus aetatis et una via naturae eaque simplex, suaque cuique parti aetatis tempestivitas est data, ut et infirmitas puerorum et ferocitas iuvenum et gravitas iam constantis aetatis et senectutis maturitas naturale quiddam habet, quod suo tempore percipi debeat.
34 audire te arbitror, Scipio, hospes tuus avitus Masinissa quae faciat hodie nonaginta natus annos: cum ingressus iter pedibus sit, in equum omnino non ascendere; cum autem equo, ex equo non descendere; nullo imbri, nullo frigore adduci ut capite operto sit; summam esse in eo corporis siccitatem, itaque omnia exsequi regis officia et munera. Potest igitur exercitatio et temperantia etiam in senectute conservare aliquid pristini roboris.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme