29
An ne illas quidem viris senectuti relinquimus,relinquimus other Mss.; relinquemus L, Müller. ut adulescentis doceat, instituat, ad omne offici munus instruat? quo quidem opere quid potest esse praeclarius? mihi vero et Cn. et P. Scipiones et avi tui duo L. Aemilius et P. Africanus comitatu nobilium iuvenum fortunati videbantur, nec ulli bonarum artium magistri non beati putandi, quamvis consenuerint vires atque defecerint.
29
etsi ipsa ista defectio virium adulescentiae vitiis efficitur saepius quam senectute; libidinosa enim et intemperans adulescentia effetum corpus tradit senectuti.
30
senectuti Reid; senectutis Mss. Cyrus quidem apud Xenophontem eo sermone, quem moriens habuit, cum admodum senex esset, negat se umquam sensisse senectutem suam imbecilliorem factam quam adulescentia fuisset. ego L. Metellum memini puer, qui, cum quadriennio post alterum consulatum pontifex maximus factus esset, viginti et duos annos ei sacerdotio praefuit, ita bonis esse viribus extremo tempore aetatis, ut adulescentiam non requireret. nihil necesse est mihi de me ipso dicere, quamquam est id quidem senile aetatique nostrae conceditur.