27
ne nunc quidem viris desidero adulescentis, is enim erat locus alter de vitiis senectutis, non plus quam adulescens tauri aut elephanti desiderabam. quod est, eo decet uti et quidquid agisagis Reid; agas MSS. agere pro viribus. quae enim vox potest esse contemptior quam Milonis Crotoniatae? qui cum iam senex esset athletasque se exercentis in curriculo videret, aspexisse lacertos suos dicitur illacrimansque dixisse, at hi quidem mortui iam sunt. non vero tam isti, quam tu ipse, nugator, neque enim ex te umquam es nobilitatus, sed ex lateribus et lacertis tuis. nihil Sex. Aelius tale, nihil multis annis ante Ti. Coruncanius, nihil modo P. Crassus, a quibus iura civibus praescribebantur, quorum usque ad extremum spiritum est provecta prudentia.
28
Orator metuo ne languescat senectute, est enim munus eius non ingeni solum, sed laterum etiam et virium. omnino canorum illud in voce splendescit etiam nescio quo pacto in senectute, quod equidem adhuc non amisi, et videtis annos. sed tamen est decorus seni sermo quietus et remissus, facitque persaepe ipsapersaepe ipsa other Mss.; per se ipsa L,Müller. sibi audientiam diserti senis compositacomposita edd.; compta MSS., Müller. et mitis oratio, quam si ipse exsequi nequeas, possis tamen Scipioni praecipere et Laelio. quid enim est iucundius senectute stipata studiis iuventutis?