23
quo recitato sententiis iudicum est liberatus. num igitur hunc, num Homerum Hesiodum Simo- niden Stesichorum, num quos ante dixi Isocraten Gorgian, num philosophorum principes, Pythagoram Democritum, num Platonem Xenocraten, num postea Zenonem Cleanthem, aut eum, quem vos etiam vidistis Romae, Diogenem Stoicum coegit in suis studiis obmutescere senectus? An in omnibus studiorum agitatio vitae aequalis fuit?
24
Age, ut ista divina studia omittamus, possum nominare ex agro Sabino rusticos Romanos, vicinos et familiaris meos, quibus absentibus numquam fere ulla in agro maiora opera fiunt, non serendis, non percipiendis, non condendis fructibus. quamquam in aliis minus hoc mirum est, nemo enim est tam senex qui se annum non putet posse vivere; sed idem in eis elaborant, quae sciunt nihil ad se omnino pertinere: serit arbores, quae alteri saeclo prosint, ut ait Statius noster in Synephebis.
25
nec vero dubitat agricola, quamvis sit senex, quaerenti cui serat respondere: dis immortalibus, qui me non accipere modo haec a maioribus voluerunt, sed etiam posteris prodere.