Thesauros Literature Philosophy de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Book 3

88 neque Herculi quisquam decumam vovit umquam, si sapiens factus esset—quamquam Pythagoras, cum in geometria quiddam novi invenisset, Musis bovem immolavisse dicitur; sed id quidem non credo, quoniam ille ne Apollini quidem Deli hostiam immolare voluit, ne aram sanguine aspergeret. ad rem autem ut redeam, iudicium hoc omnium mortalium est, fortunam a deo petendam, a se ipso sumendam esse sapientiam. quamvis licet Menti delubra et Virtuti et Fidei consecremus, tamen haec in nobis ipsis sita videmus; spei salutis opis victoriae facultas a dis expetenda est.
88 Inproborum igitur prosperitates secundaeque res redarguunt, ut Diogenes dicebat, vim omnem deorum ac potestatem.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme