Book 3
86
"At enim minora di neglegunt, neque agellos singulorum nec viticulas persequuntur, nec, si uredo aut grando cuipiam nocuit, id Iovi animadvertendum fuit; ne in regnis quidem reges omnia minima curant": sic enim dicitis. Quasi ego paulo ante de fundo Formiano P. Rutili sim questus non de amissa salute. Atque hoc quidem omnes mortales sic habent, externas commoditates, vineta segetes oliveta, ubertatem frugum et fructuum, omnem denique commoditatem prosperitatemque vitae a dis se habere; virtutem autem nemo umquam acceptam deo rettulit.
87
nimirum recte; propter virtutem enim iure laudamur et in virtute recte gloriamur; quod non contingeret, si id donum a deo non a nobis haberemus. at vero aut honoribus aucti aut re familiari, aut si aliud quippiam nacti sumus fortuiti boni aut depulimus mali, tum dis gratias agimus, tum nihil nostrae laudi adsumptum arbitramur. num quis quod bonus vir esset gratias dis egit umquam? at quod dives quod honoratus quod incolumis, Iovemque optimum et maximum ob eas res appellant, non quod nos iustos temperantes sapientes efficiat, sed quod salvos incolumis opulentos copiosos;