Book 3
72
quid levitates comicae parumne semper in ratione versantur? parumne subtiliter disputat ille in Eunucho: quid igitur faciam? exclusit, revocat; redeam? non si me obsecret. ille vero in Synephebis Academicorum more contra communem opinionem non dubitat pugnare ratione, qui "in amore summo summaque inopia suave" esse dicit parentem habere avarum inlepidum in liberos difficilem, qui te nec amet nec studeat tui, atque huic incredibili sententiae ratiunculas suggerit:
73
aut tu illum fructu fallas aut per litteras avertas aliquod nomen aut per servolum percutias pavidum; postremo a parco patre quod sumas, quanto dissipes libentius; idemque facilem et liberalem patrem incommodum esse amanti filio disputat: quem neque quo pacto fallam nec quid inde auferam nec quem dolum ad eum aut machinam commoliar scio quicquam: ita omnes meos dolos fallacias praestrigias praestrinxit commoditas patris. quid ergo isti doli, quid machinae, quid fallaciae praestrigiaeque num sine ratione esse potuerunt? o praeclarum munus deorum; ut Phormio possit dicere: cedo senem; iam instructa sunt mihi in corde consilia omnia. Sed exeamus e theatro, veniamus in forum.