Book 3
64
Omnis igitur talis a philosophia pellatur error, ut, cum de dis inmortalibus disputemus, dicamus digna dis inmortalibus. de quibus habeo ipse quid sentiam, non habeo autem quid tibi adsentiar. Neptunum esse dicis animum cum intellegentia per mare pertinentem, idem de Cerere; istam autem intellegentiam aut maris aut terrae non modo comprehendere animo sed ne suspicione quidem possum attingere. itaque aliunde mihi quaerendum est et ut esse deos et quales sint dii discere possim, qualis tu eos esse vis * * .
65
* videamus ea quae secuntur, primum deorumne prudentia mundus regatur, deinde consulantne di rebus humanis. haec enim mihi ex tua partitione restant duo; de quibus si vobis videtur accuratius disserendum puto.'
65
Mihi vero inquit Velleius valde videtur; nam et maiora exspecto et is quae dicta sunt vehementer adsentior.