Thesauros Literature Philosophy de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Book 3

62 Iam vero quid vos illa delectat explicatio fabularum et enodatio nominum? exsectum a filio Caelum, vinctum itidem a filio Saturnum, haec et alia generis eiusdem ita defenditis, ut i qui ista finxerunt non modo non insani sed etiam fuisse sapientes videantur. in enodandis autem nominibus quod miserandum sit laboratis: "Saturnus quia se saturat annis, Mavors quia magna vertit, Minerva quia minuit aut quia minatur, Venus quia venit ad omnia, Ceres a gerendo". quam periculosa consuetudo. in multis enim nominibus haerebitis: quid Veiovi facies quid Volcano? quamquam, quoniam Neptunum a nando appellatum putas, nullum erit nomen quod non possis una littera explicare unde ductum sit; in quo quidem magis tu mihi natare visus es quam ipse Neptunus.
63 Magnam molestiam suscepit et minime necessariam primus Zeno post Cleanthes deinde Chrysippus, commenticiarum fabularum reddere rationem, vocabulorum cur quidque ita appellatum sit causas explicare. quod cum facitis illud profecto confitemini, longe aliter se rem habere atque hominum opinio sit; eos enim qui di appellantur rerum naturas esse non figuras deorum. Qui tantus error fuit, ut perniciosis etiam rebus non nomen deorum tribueretur sed etiam sacra constituerentur. Febris enim fanum in Palatio et Orbonae ad aedem Larum et aram Malae Fortunae Exquiliis consecratam videmus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme