Thesauros Literature Philosophy de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Book 3

32 Et ut haec omittamus, tamen animal nullum inveniri potest quod neque natum umquam sit et semper sit futurum. omne enim animal sensus habet; sentit igitur et calida et frigida et dulcia et amara nec potest ullo sensu iucunda accipere non accipere contraria; si igitur voluptatis sensum capit, doloris etiam capit; quod autem dolorem accipit id accipiat etiam interitum necesse est; omne igitur animal confitendum est esse mortale. Praeterea, si quid est quod nec voluptatem sentiat nec dolorem, id animal esse non potest;
33 sin autem quod animal est, id illa necesse est sentiat, et quod ea sentiat non potest esse aeternum; et omne animal sentit; nullum igitur animal aeternum est. Praeterea nullum potest esse animal in quo non et adpetitio sit et declinatio naturalis. adpetuntur autem quae secundum naturam sunt, declinantur contraria; et omne animal adpetit quaedam et fugit a quibusdam, quod autem refugit id contra naturam est, et quod est contra naturam id habet vim interemendi. omne ergo animal intereat necesse est.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme