Thesauros Literature Philosophy de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Book 3

30 Ut enim, si omnis cera commutabilis esset, nihil esset cereum quod commutari non posset, item nihil argenteum nihil aeneum, si commutabilis esset, natura argenti et aeris—similiter igitur, si omnia quae sunt * * e quibus cuncta constant mutabilia sunt, nullum corpus esse potest non mutabile; mutabilia autem sunt illa ex quibus omnia constant, ut vobis videtur; omne igitur corpus mutabile est. at si esset corpus aliquod immortale, non esset omne mutabile; ita efficitur ut omne corpus mortale sit. Etenim omne corpus aut aqua aut aer aut ignis aut terra est aut id quod est concretum ex is aut ex aliqua parte eorum.
31 horum autem nihil est quin intereat; nam et terrenum omne dividitur, et umor ita mollis est ut facile premi conlidique possit; ignis vero et aer omni pulsu facillime pellitur naturaque cedens est maxime et dissupabilis. praetereaque omnia haec tum intereunt cum in naturam aliam convertuntur, quod fit cum terra in aquam se vertit et cum ex aqua oritur aer ex aere aether, cumque eadem vicissim retro commeant. quod si ita est, ut ea intereant e quibus constet omne animal, nullum est animal sempiternum.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme