Thesauros Literature Philosophy de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Book 3

1 Quae cum Balbus dixisset, tum adridens Cotta Sero inquit mihi Balbe praecipis quid defendam. ego enim te disputante quid contra dicerem mecum ipse meditabar, neque tam refellendi tui causa quam ea quae minus intellegebam requirendi. cum autem suo cuique iudicio sit utendum, difficile factu est me id sentire quod tu velis.
2 Hic Velleius Nescis inquit quanta cum expectatione Cotta sim te auditurus. iucundus enim Balbo nostro sermo tuus contra Epicurum fuit; praebebo igitur ego me tibi vicissim attentum contra Stoicos auditorem. spero enim te ut soles bene paratum venire.
3 Tum Cotta Sic mehercule inquit Vellei; neque enim mihi par ratio cum Lucilio est ac tecum fuit.
3 Qui tandem inquit ille.
3 “Quia mihi videtur Epicurus vester de dis immortalibus non magnopere pugnare: tantum modo negare deos esse non audet, ne quid invidiae subeat aut criminis; cum vero deos nihil agere nihil curare confirmat membrisque humanis esse praeditos sed eorum membrorum usum nullum habere, ludere videtur satisque putare si dixerit esse quandam beatam naturam et aeternam.
4 A Balbo autem animadvertisti credo quam multa dicta sint quamque etiam si minus vera tamen apta inter se et cohaerentia. itaque cogito ut dixi non tam refellere eius orationem quam ea quae minus intellexi requirere. quare Balbe tibi permitto, responderene mihi malis de singulis rebus quaerenti ex te ea quae parum accepi an universam audire orationem meam.”
1 / 54 Next →

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme