Thesauros Literature Philosophy de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Book 2

159 quid de bubus loquar; quorum ipsa terga declarant non esse se ad onus accipiendum figurata, cervices autem natae ad iugum, tum vires umerorum et latitudines ad aratra †extrahenda. quibus cum terrae subigerentur fissione glebarum ab illo aureo genere, ut poetae loquuntur, vis nulla umquam adferebatur: ferrea tum vero proles exorta repentest ausaque funestum primast fabricarier ensem et gustare manu iunctum domitumque iuvencum: tanta putabatur utilitas percipi e bubus, ut eorum visceribus vesci scelus haberetur. longum est mulorum persequi utilitates et asinorum, quae certe ad hominum usum paratae sunt.
160 sus vero quid habet praeter escam; cui quidem ne putesceret animam ipsam pro sale datam dicit esse Chrysippus; qua pecude, quod erat ad vescendum hominibus apta, nihil genuit natura fecundius. quid multitudinem suavitatemque piscium dicam, quid avium; ex quibus tanta percipitur voluptas, ut interdum Pronoea nostra Epicurea fuisse videatur, atque eae ne caperentur quidem nisi hominum ratione atque sollertia; quamquam avis quasdam, et alites et oscines, ut nostri augures appellant, rerum augurandarum causa esse natas putamus.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme