Thesauros Literature Philosophy de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Book 2

124 in quo admirandum est, congressune aliquo inter se an iam inde ab ortu natura ipsa congregatae sint. Est etiam admiratio non nulla in bestiis aquatilibus is quae gignuntur in terra; veluti crocodili fluviatilesque testudines quaedamque serpentes ortae extra aquam simul ac primum niti possunt aquam persequuntur. quin etiam anitum ova gallinis saepe supponimus; e quibus pulli orti primo aluntur ab his ut a matribus, a quibus exclusi fotique sunt, deinde eas relinquunt et effugiunt sequentes, cum primum aquam quasi naturalem domum videre potuerunt: tantam ingenuit animantibus conservandi sui natura custodiam. Legi etiam scriptum, esse avem quandam quae platalea nominaretur; eam sibi cibum quaerere advolantem ad eas avis quae se in mari mergerent, quae cum emersissent piscemque cepissent usque eo premere earum capita mordicus, dum illae captum amitterent, in quod ipsa invaderet. eademque haec avis scribitur conchis se solere complere, eas cum stomachi calore concoxerit evomere, atque ita eligere ex his quae sunt esculenta.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme