Book 2
110
"huic" enim Booti subter praecordia fixa videtur stella micans radiis, Arcturus nomine claro; cuius pedibus subiecta fertur Spicum inlustre tenens splendenti corpore Virgo. Atque ita demetata signa sunt, ut in tantis descriptionibus divina sollertia appareat: et Natos Geminos invisses sub caput Arcti; subiectus mediaest Cancer, pedibusque tenetur magnus Leo tremulam quatiens e corpore flammam. Auriga sub laeva Geminorum obductus parte feretur. adversum caput huic Helicae truculenta tuetur. at Capra laeum umerum clara obtinet. Tum quae secuntur: verum haec est magno atque inlustri praedita signo, contra Haedi exiguum iaciunt mortalibus ignem. Cuius sub pedibus corniger est valido conixus corpore Taurus. eius caput stellis conspersum est frequentibus;
111
has Graeci stellas Hyadas vocitare suerunt a pluendo (u(/ein enim est pluere), nostri imperite Suculas, quasi a subus essent non ab imbribus nominatae. Minorem autem Septentrionem Cepheus passis palmis post terga subsequitur; namque ipsum ad tergum Cynosurae vertitur Arcti. Hunc antecedit obscura specie stellarum Cassiepia. Hanc autem inlustri versatur corpore propter Andromeda aufugiens aspectu maesta parentis. Huic Equos ille iubam quatiens fulgore micanti summum contingit caput alvo, stellaque iungens una tenet duplices communi lumine formas aeternum ex astris cupiens conectere nodum. exin contortis Aries cum cornibus haeret. quem propter Pisces, quorum alter paulum praelabitur ante et magis horriferis aquilonis tangitur auris.