Thesauros Literature Philosophy de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Book 2

108 et relicum quidem corpus Draconis totis noctibus cernimus, hoc caput hic paulum sese subitoque recondit, ortus ubi atque obitus parti admiscetur in una. Id autem caput attingens defessa velut maerentis imago vertitur, quam quidem Graeci Engonasin vocitant, genibus quia nixa feratur. hic illa eximio posita est fulgore Corona. Atque haec quidem a tergo, propter caput autem Anguitenens, quem claro perhibent Ophiuchum nomine Graii.
109 hic pressu duplici palmarum continet Anguem, atque eius ipse manet religatus corpore torto; namque virum medium Serpens sub pectora cingit. ille tamen nitens graviter vestigia ponit atque oculos urget pedibus pectusque Nepai. Septentriones autem sequitur Arctophylax, vulgo qui dicitur esse Bootes, quod quasi temone adiunctam prae se quatit Arctum. Dein quae sequuntur:

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme