Thesauros Literature Philosophy de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Book 2

103 Luna autem, quae est, ut ostendunt mathematici, maior quam dimidia pars terrae, isdem spatiis vagatur quibus sol, sed tum congrediens cum sole tum degrediens et eam lucem quam a sole accepit mittit in terras et varias ipsa lucis mutationes habet, atque etiam tum subiecta atque opposita soli radios eius et lumen obscurat, tum ipsa incidens in umbram terrae, cum est e regione solis, interpositu interiectuque terrae repente deficit. Isdemque spatiis eae stellae quas vagas dicimus circum terram feruntur eodemque modo oriuntur et occidunt, quarum motus tum incitantur tum retardantur,
104 saepe etiam insistunt, quo spectaculo nihil potest admirabilius esse nihil pulchrius. Sequitur stellarum inerrantium maxima multitudo, quarum ita descripta distinctio est, ut ex notarum figurarum similitudine nomina invenerint.”
104 Atque hoc loco me intuens Utar inquit “carminibus Arateis, quae a te admodum adulescentulo conversa ita me delectant quia Latina sunt, ut multa ex is memoria teneam. Ergo, ut oculis adsidue videmus, sine ulla mutatione aut varietate cetera labuntur celeri caelestia motu cum caeloque simul noctesque diesque feruntur,

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme