Thesauros Literature Philosophy de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Book 2

53 Huic autem proximum inferiorem orbem tenet *puro/eis, quae stella Martis appellatur, eaque quattuor et viginti mensibus sex ut opinor diebus minus eundem lustrat orbem quem duae superiores. Infra hanc autem stella Mercuri est (ea *sti/lbwn appellatur a Graecis), quae anno fere vertenti signiferum lustrat orbem neque a sole longius umquam unius signi intervallo discedit tum antevertens tum subsequens. Infima est quinque errantium terraeque proxuma stella Veneris, quae *fwsfo/ros Graece Lucifer Latine dicitur cum antegreditur solem, cum subsequitur autem *(/esperos; ea cursum anno conficit et latitudinem lustrans signiferi orbis et longitudinem, quod idem faciunt stellae superiores, neque umquam ab sole duorum signorum intervallo longius discedit tum antecedens tum subsequens.
54 Hanc igitur in stellis constantiam, hanc tantam tam variis cursibus in omni aeternitate convenientiam temporum non possum intellegere sine mente ratione consilio. quae cum in sideribus inesse videamus, non possumus ea ipsa non in deorum numero reponere.
54 Nec vero eae stellae quae inerrantes vocantur non significant eandem mentem atque prudentiam. quarum est cotidiana conveniens constansque conversio, nec habent aetherios cursus neque caelo inhaerentes, ut plerique dicunt physicae rationis ignari; non est enim aetheris ea natura ut vi sua stellas conplexa contorqueat, nam tenuis ac perlucens et aequabili calore suffusus aether non satis aptus ad stellas continendas videtur;

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme