Book 2
48
quo nihil fieri potest aptius—sed si haec non videtis, quia numquam eruditum illum pulverem attigistis, ne hoc quidem physici intellegere potuistis, hanc aequabilitatem motus constantiamque ordinum in alia figura non potuisse servari? Itaque nihil potest indoctius quam quod a vobis adfirmari solet. nec enim hunc ipsum mundum pro certo rutundum esse dicitis, nam posse fieri ut sit alia figura, innumerabilesque mundos alios aliarum esse formarum.
49
quae si bis bina quot essent didicisset Epicurus certe non diceret; sed dum palato quid sit optimum iudicat, "caeli palatum", ut ait Ennius, non suspexit.
49
Nam cum duo sint genera siderum, quorum alterum spatiis inmutabilibus ab ortu ad occasum commeans nullum umquam cursus sui vestigium inflectat, alterum autem continuas conversiones duas isdem spatiis cursibusque conficiat, ex utraque re et mundi volubilitas, quae nisi in globosa forma esse non posset, et stellarum rutundi ambitus cognoscuntur.