Book 2
3
Tum Balbus: Geram tibi morem et agam quam brevissume potero; etenim convictis Epicuri erroribus longa de mea disputatione detracta oratio est. Omnino dividunt nostri totam istam de dis inmortalibus quaestionem in partis quattuor. primum docent esse deos, deinde quales sint, tum mundum ab his administrari, postremo consulere eos rebus humanis. nos autem hoc sermone quae priora duo sunt sumamus; tertium et quartum, quia maiora sunt, puto esse in aliud tempus differenda.
3
Minime vero inquit Cotta; nam et otiosi sumus et his de rebus agimus, quae sunt etiam negotiis anteponenda.
4
Tum Lucilius Ne egere quidem videtur inquit “oratione prima pars. Quid enim potest esse tam apertum tamque perspicuum, cum caelum suspeximus caelestiaque contemplati sumus, quam esse aliquod numen praestantissimae mentis quo haec regantur? quod ni ita esset, qui potuisset adsensu omnium dicere Ennius "aspice hoc sublime candens, quem invocant omnes Iovem"—illum vero et Iovem et dominatorem rerum et omnia motu regentem et, ut idem Ennius, "patrem divumque hominumque" et praesentem ac praepotentem deum? quod qui dubitet, haud sane intellego cur non idem sol sit an nullus sit dubitare possit;