Thesauros Literature Philosophy de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Book 2

18 Et tamen ex ipsa hominum sollertia esse aliquam mentem et eam quidem acriorem et divinam existimare debemus. unde enim hanc homo "arripuit", ut ait apud Xenophontem Socrates. quin et umorem et calorem, qui est fusus in corpore, et terrenam ipsam viscerum soliditatem, animum denique illum spirabilem si quis quaerat unde habeamus, apparet; quorum aliud a terra sumpsimus aliud ab umore aliud ab igni aliud ab aere eo quem spiritum dicimus. illud autem quod vincit haec omnia, rationem dico et, si placet pluribus verbis, mentem consilium cogitationem prudentiam, ubi invenimus unde sustulimus? An cetera mundus habebit omnia, hoc unum quod plurimi est non habebit? atqui certe nihil omnium rerum melius est mundo nihil praestabilius nihil pulchrius, nec solum nihil est sed ne cogitari quidem quicquam melius potest. et si ratione et sapientia nihil est melius, necesse est haec inesse in eo quod optimum esse concedimus.
19 Quid vero tanta rerum consentiens conspirans, continuata cognatio quem non coget ea quae dicuntur a me conprobare? possetne uno tempore florere, dein vicissim horrere terra, aut tot rebus ipsis se inmutantibus solis accessus discessusque solstitiis brumisque cognosci, aut aestus maritimi fretorumque angustiae ortu aut obitu lunae commoveri, aut una totius caeli conversione cursus astrorum dispares conservari? haec ita fieri omnibus inter se concinentibus mundi partibus profecto non possent, nisi ea uno divino et continuato spiritu continerentur.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme