Thesauros Literature Philosophy de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Book 1

93 Istisne fidentes somniis non modo Epicurus et Metrodorus et Hermarchus contra Pythagoram Platonem Empedoclemque dixerunt, sed meretricula etiam Leontium contra Theophrastum scribere ausast —scito illa quidem sermone et Attico, sed tamen: tantum Epicuri hortus habuit licentiae. Et soletis queri; Zeno quidem etiam litigabat; quid dicam Albucium; nam Phaedro nihil elegantius nihil humanius, sed stomachabatur senex si quid asperius dixeram, cum Epicurus Aristotelem vexarit contumeliosissime, Phaedoni Socratico turpissime male dixerit, Metrodori sodalis sui fratrem Timocraten, quia nescio quid in philosophia dissentiret, totis voluminibus conciderit, in Democritum ipsum quem secutus est fuerit ingratus, Nausiphanem magistrum suum, a quo non nihil didicerat, tam male acceperit. Zeno quidem non eos solum qui tum erant, Apollodorum Sillim ceteros, figebat maledictis, sed Socraten ipsum parentem philosophiae Latino verbo utens scurram Atticum fuisse dicebat, Chrysippum numquam nisi Chrysippam vocabat.
94 tu ipse paulo ante cum tamquam senatum philosophorum recitares, summos viros desipere delirare dementis esse dicebas. quorum si nemo verum vidit de natura deorum, verendum est ne nulla sit omnino.

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme