Thesauros Literature Philosophy de Natura Deorum

de Natura Deorum

de Natura Deorum Cicero, Marcus Tullius

Book 1

90 Nec vero intellego cur maluerit Epicurus deos hominum similes dicere quam homines deorum. quaeres quid intersit; si enim hoc illi simile sit, esse illud huic. video, sed hoc dico, non ab hominibus formae figuram venisse ad deos; di enim semper fuerunt, nati numquam sunt, si quidem aeterni sunt futuri; at homines nati; ante igitur humana forma quam homines, eaque erant forma dii inmortales: non ergo illorum humana forma sed nostra divina dicenda est.
90 Verum hoc quidem ut voletis; illud quaero, quae fuerit tanta fortuna (nihil enim ratione in rerum natura
91 factum esse vultis)—sed tamen quis iste tantus casus, unde tam felix concursus atomorum, ut repente homines deorum forma nascerentur? Seminane deorum decidisse de caelo putamus in terras et sic homines patrum similes extitisse? vellem diceretis; deorum cognationem agnoscerem non invitus. nihil tale dicitis, sed casu esse factum ut essemus similes deorum. Et nunc argumenta quaerenda sunt quibus hoc refellatur. utinam tam facile vera invenire possim quam falsa convincere.
91 Etenim enumerasti memoriter et copiose, ut mihi quidem admirari luberet in homine esse Romano tantam scientiam, usque a Thale Milesio de deorum natura philosophorum sententias.
92 omnesne tibi illi delirare visi sunt qui sine manibus et pedibus constare deum posse decreverint?

nav.navigate

nav.identity

common.settings

common.language
TR EN
common.theme